Lingua Latina est lingua Ecclesiae viva, ad cotidie succrescentes sermonis necessitates comparanda, atque adeo novis iisque aptis et congruis ditanda vocabulis, ratione quidem aequabili, universali et cum veteris linguae Latinae ingenio consentanea - quam scilicet rationem et Sancti Patres et optimi scriptores, quos scholasticos vocant, secuti sunt (B. Ioannes PP XXIII, Constitutio Apostolica Veterum sapientia, 11 § 6)
sábado, 14 de abril de 2012
HODIE DIES OCTAVVS EST NATIVITATIS VESTRAE!
HODIE DIES OCTAVVS EST NATIVITATIS VESTRAE, HODIE COMPLETVR IN VOBIS SIGNACVLVM FIDEI, QVOD APVD ANTIQVOS PATRES IN CIRCVMCISIONE CARNIS FIEBAT OCTAVO DIE CARNALIS NATIVITATIS. VNDE ET IPSE DOMINVS MORTALITATE CARNIS RESVRGENDO SE EXSPOLIANS, ET NON QVIDEM ALIVD, SED TAMEN VLTRA NON MORITVRVM CORPVS EXSVSCITANS, DOMINICVM DIEM IN SVA RESVRRECTIONE SIGNAVIT, QVI POST DIEM PASSIONIS EIVS TERTIVS, IN NVMERO AVTEM DIERVM POST SABBATVM OCTAVVS EST, IDEMQVE PRIMVS. (Augustinus, Sermo VIII in Octava Paschae 1.4)
Assinar:
Postagens (Atom)