terça-feira, 21 de fevereiro de 2012

quarta-feira, 15 de fevereiro de 2012

OTIVM SANCTVM


Solitarius itaque debet esse doctor, non qui doceri indigeat; etiam debet esse sapiens et doctus in lege divina, ut sciat unde proferat nova et vetera. Multis modis etiam necessarium est solitariis, ut instructi sint in divinis eloquiis. Primum propter astutias et fraudes diaboli per quas seipsum solet in cordibus insipientium saepe demergere. Deinde ut advenientium quorumdam corda arentia proximorum, fluentis rivis doctrinae valeat irrigare. Nam et si quos habet discipulos, affatim possit instruere eos. In his denique, et in aliis quibuslibet rebus, scientia Scripturarum valde solitario necessaria est; quia si ei tantum sit sancta vita, sibi soli prodesse potest quod sancte vivit. Porro et si doctrina fuerit eruditus, potest caeteros quosque imbuere, et haereticos, sive Judaeos, seu alios quoslibet adversarios repercutere vel refutare; qui nisi refutati fuerint atque convicti, facile possunt simplicium corda pervertere. Hujus autem sermo debet esse purus, simplex et apertus, plenus gravitate et honestate; plenus suavitate, gratiaque, et lenitate. Ipsius namque speciale officium  est tractare de mysterio legis, de doctrina fidei, de virtute continentiae, de disciplina justitiae. Scripturas divinas legere, percurrere canones, exempla sanctorum imitari, ut videlicet praenoscat quid, cui, quando, vel quomodo proferat; quia non omnibus una eademque semper exhortatio est adhibenda, sed unumquemque diversa exhortatione admoneat, juxta professionis morumque qualitatem. Nam quosdam increpatio dura, quosdam vero increpatio corrigit blanda. Sicut enim periti medici juxta vulnerum varietates diversa adhibent medicamina, ita et solitarius singulis quibusque congruum exhortationis adhibere debet remedium; et quid cuique oporteat pro aetate, pro sexu, ac professione annuntiet. Non omnibus quae sunt clausa aperienda sunt: multi sunt enim qui capere non possunt. Rudibus praecipue hominibus atque carnalibus plana seu communia praedicanda sunt, non summa atque ardua. Unde et Apostolus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor III). Carnalibus quippe animis, ut diximus, nec alta nimis de coelestibus, nec terrena convenit dicere, sed mediocriter et discrete. Corvus enim dum suos pullos viderit albi coloris, nullis eos cibis alit, sed tantumdem attendit donec paterno colore nigrescant, et sic illos frequenti cibo reficit. Ita et strenuus solitarius nisi eos quos monet viderit ad suam similitudinem poenitentiae confessione nigrescere, et nitore saeculari deposito, lamentationis habitum peccati recordatione  induere, non expedit eis aperire intelligentiae spiritualis profundiora mysteria; ne dum audita non capiunt, prius incipiant contemnere quam venerari coelestia praecepta. Propter quod et Dominus inter caetera ait: Nolite mittere margaritas ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis (Matth. VII, 6).

Ex Regula Solitariorum Grimlaici Presbyteri

quarta-feira, 1 de fevereiro de 2012

MEDITATIO


omnis mundi creatura
quasi liber et pictura
nobis est in speculum
nostrae uitae, nostrae mortis,
nostri status, nostrae sortis
fidele signaculum.
Nostrum statum pingit rosa,
nostri status decens glosa,
nostrae uitae lectio;
quae dum primo mane floret,
defloratus flos effloret
uespertino senio.
ergo spirans flos exspirat,
in pallorem dum delirat
oriendo moriens;
simul uetus et nouella,
simul senex et puella
rosa marcet oriens.
sic aetatis uer humanae
iuuentutis primo mane
reflorescit paululum;
mane tamen hoc excludit
uitae uesper, dum concludit
uitale crepusculum.
ouius decor dum perorat,
eius decus mox deflorat
aetas, in qua defluit:
fil flos fenum, gemma lutum,
homo cinis, dum tributum
homo morti tribuit.
Cuius uita, cuius esse
poena, labor et necesse
uitam morte claudere;
sic mors uitam, risum luctus,
umbra diem, portum fluctus
mane claudit uespere.
in nos primum dat insultum
poena mortis gerens uultum,
labor mortis histrio;
nos proponit in laborem,
nos assumit in dolorem,
mortis est conclusio.
ergo clausum sub hac lege
statum tuum, homo, lege,
tuum esse respice;
quid fuisti nasciturus,
quid sis praesens, quid futurus,
diligenter inspice
luge poenam, culpam plange,
motus frena, fastum frange,
pone supercilia!
mentis rector et auriga,
mentem rege, fluxus riga,
ne fluant in deuia

Alanus ab Insulis (+1212)