Lingua Latina est lingua Ecclesiae viva, ad cotidie succrescentes sermonis necessitates comparanda, atque adeo novis iisque aptis et congruis ditanda vocabulis, ratione quidem aequabili, universali et cum veteris linguae Latinae ingenio consentanea - quam scilicet rationem et Sancti Patres et optimi scriptores, quos scholasticos vocant, secuti sunt (B. Ioannes PP XXIII, Constitutio Apostolica Veterum sapientia, 11 § 6)
sexta-feira, 9 de setembro de 2011
sábado, 20 de agosto de 2011
quinta-feira, 18 de agosto de 2011
ISLAM APVD DOCTOREM ANGELICVM
Hi vero qui sectas errorum introduxerunt processerunt via contraria: ut patet in Mahumeto qui carnalium voluptatum promissis, ad quorum desiderium carnalis concupiscentia instigat, populus illexit. Praecepta etiam tradidit promissis conformia, voluptati carnali habenas relaxans, in quibus in promptu est a carnalibus hominibus obediri. Documenta etiam veritatis non attulit nisi quae de facili a quolibet mediocriter sapiente naturali ingenio cognosci possint: quin potius vera quae docuit multis fabulis et falsissimis doctrinis immiscuit. Signa etiam non adhibuit supernaturaliter facta, quibus solis divinae inspirationi conveniens testimonium adhibetur, dum operatio visibilis quae non potest esse nisi divina, ostendit doctorem veritatis invisibiliter inspiratum: sed dixit se in armorum potentia missum, quae signa etiam latronibus et tyrannis non desunt. Ei etiam non aliqui sapientes, in rebus divinis et humanis exercitati, a principio crediderunt: sed homines bestiales in desertis morantes, omnis doctrinae divinae prorsus ignari, per quorum multitudinem alios armorum violentia in suam legem coegit. Nulla etiam divina oracula praecedentium prophetarum ei testimonium perhibent: quin potius quasi omnia veteris et novi testamenti documenta fabulosa narratione depravat, ut patet eius legem inspicienti. Unde astuto consilio libros veteris et novi testamenti suis sequacibus non reliquit legendos, ne per eos falsitatis argueretur. Et sic patet quod eius dictis fidem adhibentes leviter credunt.
(Sanctus Thomas, Contra Gentiles, lib. 1 cap. 6 n. 7)
quarta-feira, 27 de julho de 2011
domingo, 26 de junho de 2011
CORPVS CHRISTI
IDEM SANCTVM VERBVM NOSTRI SIMILE FACTVM EST, ET VITAM INTER NOS AGENS, CVM ESSET QVOD ERAT ET CERNERETVR QVOD NON ERAT, INQVIT AD SACRVM APOSTOLORVM COETVM, PANEM DISTRIBVENS: "ACCIPITE, COMEDITE DE HOC OMNES, HOC EST CORPVS MEVM", NONDVM VVLNERATVM IN CRVCE PER LANCEA IN LATERE. ET VIDEMVS SANCTVM ILLVM PANEM HODIE IN ARA INCRVENTA TEMPORE DIVINI ET MYSTICI OFFICII, IN IMPOLLVTA PROPOSITVM MENSA, NON TAMEN SIMILEM IMAGINI SALUTIFERI CORPORIS DEI ET VERBI[...] EST HOC QVIDEM ERECTVM, ARTVBVS COMPOSITVM, INCEDENDI VIM HABENS ET AGENDI; ILLVD AVTEM ROTVNDVM, NON ARTICVLATVM, INANIMATVM, EXSANGVE, IMMOBILE, NEQVE ALTERI SIMILE, NON EI QVI CERNITVR ET INVISIBILIS EST DIVINITATE. CREDIMVS NIHILOMINVS SECVNDVM SERMONEM DIVINVM, ETIAMSI NON SIT SIMILE VEL AEQVALE, PROPRIE TAMEN CONVENIENTER ID ESSE CORPVS DIVINVM, QVOD IN DIVINA MENSA SANCTE CONSECRATVR, ET VNIVERSO COETVI SACRO ABSQVE SECTIONE DIVIDITVR ET ABSQVE DEFECTV PARTICIPATVR.
( S. CAESARII NAZIANZENI EX DIALOGIS III, 169)
domingo, 12 de junho de 2011
sábado, 11 de junho de 2011
Assinar:
Postagens (Atom)

