quarta-feira, 1 de fevereiro de 2012

MEDITATIO


omnis mundi creatura
quasi liber et pictura
nobis est in speculum
nostrae uitae, nostrae mortis,
nostri status, nostrae sortis
fidele signaculum.
Nostrum statum pingit rosa,
nostri status decens glosa,
nostrae uitae lectio;
quae dum primo mane floret,
defloratus flos effloret
uespertino senio.
ergo spirans flos exspirat,
in pallorem dum delirat
oriendo moriens;
simul uetus et nouella,
simul senex et puella
rosa marcet oriens.
sic aetatis uer humanae
iuuentutis primo mane
reflorescit paululum;
mane tamen hoc excludit
uitae uesper, dum concludit
uitale crepusculum.
ouius decor dum perorat,
eius decus mox deflorat
aetas, in qua defluit:
fil flos fenum, gemma lutum,
homo cinis, dum tributum
homo morti tribuit.
Cuius uita, cuius esse
poena, labor et necesse
uitam morte claudere;
sic mors uitam, risum luctus,
umbra diem, portum fluctus
mane claudit uespere.
in nos primum dat insultum
poena mortis gerens uultum,
labor mortis histrio;
nos proponit in laborem,
nos assumit in dolorem,
mortis est conclusio.
ergo clausum sub hac lege
statum tuum, homo, lege,
tuum esse respice;
quid fuisti nasciturus,
quid sis praesens, quid futurus,
diligenter inspice
luge poenam, culpam plange,
motus frena, fastum frange,
pone supercilia!
mentis rector et auriga,
mentem rege, fluxus riga,
ne fluant in deuia

Alanus ab Insulis (+1212)