sexta-feira, 20 de maio de 2011

SANCTI THOMAE AQVINATIS DE MODO STVDENDI EPISTVLA

Qvia qvaesisti a me, in Christo mihi carissime Ioannes, qvaliter te stvdere oporteat in thesavro scientiae acqvirendo, tale a me tibi traditvr consilivm: vt per rivvlos, non statim in mare, eligas introire, qvia per faciliora ad difficiliora oportet devenire. Haec est ergo monitio mea et instrvctio tva. Tardiloqvvm te esse ivbeo et tarde ad locvtorivm accedentem; conscientiae pvritatem amplectere. Orationi vacare non desinas; cellam freqventer diligas si vis in cellam vinariam introdvci. Omnibvs te amabilem exhibe; nihil qvaere penitvs de factis aliorvm; nemini te mvltvm familiarem ostendas, qvia nimia familiaritas parit contemptvm et svbtractionis a stvdio materiam svbministrat; de verbis et factis saecvlarivm nvllatenvs te intromittas; discvrsvs super omnia fvgias; sanctorvm et bonorvm imitari vestigia non omittas; non respicias a qvo avdias, sed qvidqvid boni dicatvr, memoriae recommenda; ea quae legis et avdis, fac vt intelligas; de dvbiis te certifica; et qvidqvid poteris in armariolo mentis reponere satage, sicvt cvpiens vas implere; altiora te ne qvaesieris. Illa seqvens vestigia, frondes et frvctvs in vinea Domini Sabaoth vtiles, qvandiv vitam habveris, proferes et prodvces. Haec si sectatvs fveris, ad id attingere poteris, qvod affectas.